2000 AbleMedia. All rights reserved.

Table of Contents > How to use this text

Aesopus et Petulans Interpretatio Latina
Successus ad perniciem multos devocat. Aesopo quidam petulans lapidem impegerat. "Tanto" inquit "melior!" Assem deinde illi dedit sic prosecutus: "Plus non habeo mehercule, sed unde accipere possis monstrabo tibi. Venit ecce dives et potens; huic similiter  impinge lapidem, et dignum accipies praemium." Persuasus ille fecit quod monitus fuit, sed spes fefellit impudentem audaciam ; comprensus namque poenas persolvit cruce. Profectus plerosque deducit in exitium. - Impudicus quidam saxo Aesopum petierat. - Tanto melior! ait Aesopus. Tum illi nummum donavit haec verba addens: per herculem, nihil habeo amplius, sed, a quo possis habere, tibi ostendam. En incedit dives et potens, simili modo illi lapidem immitte et mercedem convenientem merebis. His verbis inductus ille id, quod iussus fuit, fecit. Verum spes delusit temeritatem insolentem, quia captus punitus est patibulo.