2000 AbleMedia. All rights reserved.

Table of Contents > How to use this text

Aesopus et victor gymnicus Interpretatio Latina
Quomodo comprimatur aliquando iactantia Victorem forte gymnici certaminis iactantiorem Phryx cum vidisset sophus, interrogavit an plus adversarius valuisset nervis. Ille: "Ne istud dixeris; multo fuere vires maiores meae." "Quod" inquit "ergo, stulte, meruisti decus,minus valentem si vicisti fortior? Ferendus esses, arte si te diceres superasse eum qui te esset melior viribus." Aesopus sapiens, cum victorem contentionis gymnasticae superbiorem casu conspexisset, quaesivit, nam alter viribus fuisset melior. Is: Noli ita loqui, ait; impetus meus fuit multo vehementior. - Qualem, inquit, igitur, inepte, honorem assecutus es, si minus firmum superavisti validior? Tolerabilis esses, si affirmares te casu vicisse eum, qui plus valuisset.