2000 AbleMedia. All rights reserved.

Table of Contents > How to use this text

Aquila et Cornix Interpretatio Latina
Contra potentes nemo est munitus satis; si vero accessit consiliator maleficus, vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit. Aquila in sublime sustulit testudinem: quae cum abdidisset cornea corpus domo, nec ullo pacto laedi posset condita, venit per auras cornix, et propter volans 'Opimam sane praedam rapuisti unguibus; sed, nisi monstraro quid sit faciendum tibi, gravi nequiquam te lassabit pondere.' promissa parte suadet ut scopulum super altis ab astris duram inlidat corticem, qua comminuta facile vescatur cibo. inducta verbis aquila monitis paruit, simul et magistrae large divisit dapem. sic tuta quae Naturae fuerat munere, impar duabus, occidit tristi nece. Adversus potentiores nullus bene tutus est; sed si monitor malignus additur, tum omnia, quae iniuria improbitasque aggreditur, pereunt. - Aquila sursum rapuit testudinem. Quae cum abscondisset corpus concha dura neque ullo modo vulnerari posset abdita, intercessit per aerem cornix et prope volitans: Sustulisti, ait, profecto escam pinguem tuis unguibus, verum ni tibi ostendero, quid te facere oporteat, frustra te fatigabis onere magno. Postquam aquila partem praedae pollicita est, monet cornix, ut domum corneam frangat mittendo de aere sublimi supra rupem et, cum illa illisa esset, se sine labore nutriat carne illius. His verbis persuasa aquila obtemperavit consiliis protinusque cibum ample partita est consiliatrici suae. Ita testudo, quae dono naturae munita fuerat, inferior duabus periit fato miserabili.