2000 AbleMedia. All rights reserved.

Table of Contents > How to use this text

Canes et Corcodilli Interpretatio Latina
Consilia qui dant prava cautis hominibus et perdunt operam et deridentur turpiter. Canes currentes bibere in Nilo flumine, a corcodillis ne rapiantur, traditum est. Igitur cum currens bibere coepisset anis, sic corcodillus 'Quamlibet lambe otio, noli vereri'. At ille 'Facerem mehercules, nisi esse scirem carnis te cupidum meae'. Ii, qui dant consilia mala viris prudentibus, et laborem consumunt et valde ridendi exsistunt. -- Constat canes ex flumine Nilo bibere currendo, ne a crocodilis auferantur. Cum ergo canis quidam lambere currens occepisset, ita crocodilus: Bibe placide quantum vis; ne timueris! Canis vero: Facerem id profecto, nisi nossem te esse avidum carnis meae!