| Duo cum incidissent in latronem milites, unus profugit, alter autem restitit et vindicavit sese forti dextera. Latrone excusso timidus accurrit comes stringitque gladium, dein reiecta paenula "Cedo " inquit "illum; iam curabo sentiat quos attemptarit." Tunc qui depugnaverat:
"Vellem istis verbis saltem adiuvisses modo; constantior fuissem vera existimans. Nunc conde ferrum et linguam pariter futilem. Ut possis alios ignorantes fallere, ego, qui sum expertus quantis fugias viribus, scio quam virtuti non sit credendum tuae."Illi adsignari debet haec narratio, qui re secunda fortis est, dubia fugax. |
Cum duo milites obvii fuissent latroni, unus cucurrit, alter vero constitit et se manu valida defendit. Praedone interfecto pavidus socius accedit et ensem educit, deinde reiecto in tergum pallio: Da, ait, illum! Mox efficiam, ut intelligat, quos aggressus sit! Tum is, qui decertaverat: Utinam, inquit, paulo ante mihi auxiliatus esses his saltem verbis; animosior fuissem, ea sincera esse putans. Nunc aufer gladium et item iactationem vanam, ut possis ceteros decipere, qui te non norunt. Ego, qui vidi, quanto impetu, fugeres, scio, quam non sit fidendum fortitudini tuae. - Haec fabula illi ascribenda est, qui re prospera est magno animo, sed profugit tempore adverso. |