|
Qui
pretium
meriti
ab improbis
desiderat,
bis
peccat
: primum
quoniam
indignos
adiuvat,
impune
abire
deinde
quia
iam
non
potest.
Os devoratum
fauce
cum
haereret
lupi,
magno
dolore
victus
coepit
singulos
inlicere
pretio
ut illud
extraherent
malum.
Tandem
persuasa
est
iureiurando
gruis,
gulae
quae
credens
colli
longitudinem
periculosam
fecit
medicinam
lupo.
Pro
quo
cum
pactum
flagitaret
praemium,
'Ingrata
es' inquit
'ore
quae
nostro
caput
incolume
abstuleris
et mercedem
postules'. |
Is,
qui
mercedem
pro
beneficio
postulat
a malis,
duplici
modo
delinquit:
primo,
quia
auxilium
fert
improbis,
deinde
quoniam
non
valet
se ab illis
expedire
sine
iniuria.
- Cum
os devoratum
restitisset
in medio
gutture
lupi,
superatus
dolore
ingenti
occepit
praemio
inducere
unam
et alteram
feram,
ut hoc incommodum
amoverent.
Denique
grus
inducta
est
iuramento,
faucibusque
longam
cervicem
suam
committens
peregit
curationem
lupo.
Cum
ab eo pretium
propositum
desideraret,
lupus
respondit:
Immemor
es beneficii,
quoniam
collum
tuum
extraxisti
salvum
e gula mea, et tamen
flagitas
praemium!? |