|
Muli
gravati
sarcinis
ibant
duo:
unus
ferebat
fiscos
cum
pecunia,
alter
tumentes
multo
saccos
hordeo.
ille
onere
dives
celsa
cervice
eminens,
clarumque
collo
iactans
tintinnabulum
comes
quieto
sequitur
et
placido
gradu.
subito
latrones
ex
insidiis
advolant,
interque
caedem
ferro
ditem
sauciant:
diripiunt
nummos,
neglegunt
vile
hordeum.
spoliatus
igitur
casus
cum
fleret
suos,
'Equidem'
inquit
alter
'me
contemptum
gaudeo;
nam
nil
amisi,
nec
sum
laesus
vulnere
'. Hoc
argumento
tuta
est
hominum
tenuitas,
magnae
periclo
sunt
opes
obnoxiae. |
Duo
muli
oneribus
onusti
incedebant.
Unus
corbes
cum
nummis
portabat,
alter
saccos
multo
hordeo
repletos.
Is
sarcina
sua
beatus
capite
elato
excellit
et
collo
tintinnabulum
argutum
agitat,
hic
incedit
post
tergum
prioris
lento
et
tranquillo
gressu.
Repente
praedones
e
latebris
accurrunt
et
inter
necem
gladio
mulum
priorem
vulnerant,
rapiunt
pecuniam,
contemnunt
frumentum
parvi
pretii.
Itaque
cum
expilatus
calamitatem
sibi
illatam
deploret,
ait
alter:
"Profecto
laetor
me
neglectum
esse,
quoniam
nihil
perdidi
nec
vulnere
offensus
sum."
-- Hoc
exemplo
discimus
egestatem
hominum
esse
securam,
opes
autem
amplas
calamitati
expositas
esse. |