Nihil
ita
occultum
esse
quod
non
revelatur.
Pastor
capellae
cornu
baculo
fregerat:
rogare
coepit
ne
se
domino
proderet.
"Quamvis
indigne
laesa
reticebo
tamen;
sed
res
clamabit
ipsa
quid
deliqueris." |
Custos
gregis
caprae
parvulae
fuste
cornu
ruperat:
illam
orare
occepit,
ne
ero
se
indicaret.
- Etiamsi
immerito
offensa,
non
dicam
nihilominus;
at
cornu
ruptum
significabit
ultro,
quid
peccaveris. |