Personam
tragicam
forte
vulpes
viderat;
quam
postquam
huc
illuc
semel
atque
iterum
verterat,
'O
quanta
species'
inquit
'cerebrum
non
habet!'
Hoc
illis
dictum
est
quibus
honorem
et
gloriam
Fortuna
tribuit,
sensum
communem
abstulit. |
Vulpes
casu
larvam
scenicam
conspexerat:
o
quanta
forma,
ait,
at
cerebro
caret!
-- Hi
versiculi
propter
eos
facti
sunt,
quibus
Fortuna
decus
et
famam
impertita
est,
sensum
autem
communem
negavit. |