2000 AbleMedia. All rights reserved.

Table of Contents > How to use this text

Prologus Interpretatio Latina
Aesopus auctor quam materiam repperit,
hanc ego polivi versibus senariis.
Duplex libelli dos est: quod risum movet
et quod prudenti vitam consilio monet.
Calumniari si quis autem voluerit,
quod arbores loquuntur, non tantum ferae, fictis iocari nos meminerit fabulis!
Hoc genus fabularum, quod Aesopus primus invenit, ego perfeci versibus iambis sex pedum. Geminae sunt partes huius libri parvi: quia risum concitat et quia sapientibus monitis vitam instruit. Sed si cui libuerit obtrectare, quia arbores verba faciant, non solum bestiae, recordetur me ludere narrationibus excogitatis!